May 08, 2013 00:17
Nuper in quadam Eloquentiae Latinae scholis nostris, qua potissimum nihil refert (quamquam erat a.d. III Non. Apr. huius anni MMXIII) quaesitum est, quo modo illud organum nunc usitatissimum, quod nostris "planschet" (планшет), Germanis uero et Anglis iPad (Ipad) nominatur, appellandum est.
propositum est, re sermonibus tractata, ut "computatrix tabularis" Latine nuncupetur, idque probatum est.
Qua in iunctura adiectiuum "tabularis" idem est quod "tabulae formam habens"; ipsum adiectiuum legitur apud Petronium (75, 7) et Plinium (n. h. XXXIV 97), hoc sensu substantiui neutrius generis uice apud Vegetium (mul. II 11, 4).